SETHIANI vel SETHINIANI

SETHIANI vel SETHINIANI
SETHIANI, vel SETHINIANI
Haeretici, a Valentino oriundi. Duos Angelos creatos fuisse, Cainum et Abelem, hôcque occisô, supremam virtutem Sethum ex puro semine voluisse concipi, ut reliqui duo Angeli virtute orbarentur, docuerunt. Addiderunt, Angelos inter se commixtos diluvium attraxisse, irrepsisse tamen et in arcam aliquid malitiae, unde peccatorum origo. Hi libros scripserunt complures, sub Sethi nomine, ut et aliorum Patriarcharum. Iesum Christum crediderunt aut Sethum fuisse, aut Vicarium eius esse. Tertull. de praescr. c. 47 Iren. l. 1. c. 7. et seqq. Epiphan. haer. 31. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”